- GARGANUS
- GARGANUSmons Apuliae Dauniae, vix 80. mill. in circuitu habens, cum late sumitur, i. e. cum illa patte Apuliae Daun. quae in Hadr. mare excurrit, praecelsus valde, et ascensu difficillimo, latere quo mare spectat, prom. habet, spatio 300. stadiorum procurrens. Incipit ab Apennino, ex cuius radicibus iugum enascitur editissimum, latitudine P.M. duorum,longitudine 20. post quod ita paulatim, mons assurgit, ut in summam (fructifet tamen) altitudinem, vastitatem, amplitudinemque desinat. In mare tam longe protenditur, ut ambitu radicum, quas planities excipit, ad 200. P.M. contineat. In hoc monte lacus aliquot piscosi inveniuntur, inter ceteros Varanus. In fronte prom. civitas est Pestia: post 10. milia Vesticae castellum sequitur; flexuque illo prom. toto emenso Rode vel Rore civitas. In montis Gargani vertice prcelsaque rupe, quae ad mare spectat, opp. est D. Angeli, ita nominatum a specu D.Michaeli Archangelo sacra,distatque 5. mill. ab ora maris Afr. totidem a Manfredonia in Bor. 15. ab Hyrio in Austr. Baudr. Hinc vertex hodie vocatur mons S. Angeli. Plin.l. 3. c. XI. Lucan. l. 5. Civ. Bell. v. 380.Appulus Adriacas exit Garganus in undas.Idem l. 9. v. 184.Igne fovetterras, simul et Garganus, et arva.Horat. l. 2. Ep. 1. v. 202.Garganum mugire putes nemus, aut mare Tuscum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.